Текст

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

Публикуется по изданию: Theodrici monachi Historia de antiquitate regum Norwagiensium // MHN / G. Storm. Kristiania, 1880. P. 1–68.

Cap. VII. De doLosa ejusdem factione contra OLavum filium Tryggva

Anno vicesimo nono deinde regni sui comperit quod Olavus filius Tryggva esset in Anglia, adolescens bon? indolis, qui reversus a Rusci? partibus, ubi nutritus et adjutus a Waldemaro rege fuerat, cum piraticam exerceret in Daciam, egressus de navibus interceptus est ab hostibus, ne ad easdem redire posset. Compulsus igitur hac necessitate divinum invocare auxilium, vovit se christianum fore, si de instanti eriperetur periculo. […] (P.13)

Cap. XV. De reditu beati Olavi de Anglia in Norwagiam

[…] Adveniente vernali tempore profecti sunt ambo in Wic ibique exercitu comparato properant contra Sueinonem. Ille vero impiger occurrit eis consertoque navali proelio in loco, qui dicitur Nesiar, cum Sueino vinceretur, detrectans fugam disposuit cum suis occumbere, nisi prohibitus esset et invito illo retracta foret navis ejus a quodam suo principe et genero, qui sororem ejus in matrimonio duxerat Berghliot nomine, Einar thambaskelme viro strenuissimo. Hic consuluit ei fugam et quodammodo compulit, ut in Rusciam pergeret, ubi et diem obiit. (P. 28)

Cap. XVI. De fuga beati Olavi in Rusciam

[…] Postea rex, comperto Kanutum regem adesse cum innumerabili exercitu (nam mille ducentarum navium fertur classis ejus fuisse), cernensque se imparem congressioni, relictis navibus abiit ad generum suum Olavum regem Svethi?. Inde profectus est1 in Rusciam2 ad Iaritzlavum3 regem, qui duxerat Ingigerthi, quam ipse ut paulo ante dixi desponsaverat et habere nequiverat. Moratus est ibi anno uno honorifice et officiosissime a rege Jaritzlavo4 susceptus, cujus etiam tutel? commisit filium suum Magnum, puerum quinque annorum, quem ex concubina susceperat. […]

1. В издании Г. Сторма – ошибочно ist.

2. AKS – Russiam.

3. ABK – Wirtzlauum, S – Wirchlaum.

4. ABK – Wirtzlauo, S – Wicklao.

(P. 28–31)

Cap. XVIII. Ouod beatus Olavus repatriaverit et de corporum humanorum diminution

Kanutus ergo rex Angliae ut cognovit interitum Haconar nepotis sui, ilico misit Sueinonem filium suum ad gubernandum regnum Norwagiae simulque resistendum Olavo, si in patriam redire disponeret. […]

Olavus itaque ut fertur admonitus in somnis redire eum oportere in Norwagiam, vale faciens Iaritzlavo  et Ingigerthi relictoque ibi filio suo Magno reversus est ad generum suum Olavum regem in Swethiam ibique anno illo moratus est. Adveniente itaque vernali tempore congregavit  exercitum auxilio generi sui, qui magna ex parte erat paganorum, duxitque eum per superiora in Norwagiam. […]

1. AK – Wirtzlauo, S – Wircklavo.

2. K – congregant.

(P. 34–35)

Cap. XXI. De Magno filio beati Olavi

Post h?c vero vix triennio peracto Norwagienses sera poenitentia ducti scelere, quod commiserant in beatum Olavum, simulque non ferentes tyrannidem Alfiv? matris Sueinonis decreverunt mittendum pro Magno filio beati Olavi tunc puero decenni, cupientes saltem filio restituere, quod patri crudeliter abstulerant. Elegerunt ad id negotium quatuor viros, Ragnwaldum comitem, quem superius diximus amicissimum beato Olavo, Einar thambaskelme, Suein bryggyofot et Kalfum filium Arna, qui in beatum Olavum graves pridem exercuerat inimicitias, sed tunc poenitentia ductus modis omnibus nitebatur filium ejus in regnum restituere. Qui cum venissent in Rusciam1 ad Jaritzlavum2 et Ingigerthi, ubi nutriebatur puer, consilium suum innotuerunt regi nec non et totius Norwagiae. Abnegat regina Ingigerthr3 affirmans nullo modo mittendum puerum, nisi jurejurando promitterent eum in regem sublimandum; valde enim dilexerat beatum Olavum ideoque officiosissime filium ejus nutriverat. Illi vero, supra quam ab eis poscebatur, promittentes omnia solvuntur abire; reversi itaque in Norwagiam cum magno gaudio suscepti sunt a tota patria statimque cum favore totius populi puer Magnus in regem sublimatus est.

1. KS – Russiam.

2. AK – Wirtzlauum, S – Wircklavum.

3. AKS – Ingigerthi.

(P. 44–45)

Cap. XXVIII. Ouod idem Haraldus expeditionem in Angliam ducens in bello victus occubuit

[…] Iste Haraldus in adolescentia sua multa strenue gesserat, subvertendo plurimas civitates paganorum magnasque pecunias auferendo in Ruscia1, in ?thiopia, quam nos materna lingua Blaland vocamus; inde Hierosolymam profectus est, ubique famosus et victoriosus. Postea peragrata Sicilia magnaque pecunia ab id locorum extorta venit Constantinopolin ibique apud imperatorem accusatus, inflicta eidem imperatori satis probrosa ignominia, inopinabili fuga elapsus est.

1. S – Russia.

Более 800 000 книг и аудиокниг! 📚

Получи 2 месяца Литрес Подписки в подарок и наслаждайся неограниченным чтением

ПОЛУЧИТЬ ПОДАРОК