XIV

XIV

1. Perit autem hoc exitu Valens quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quattuor inperasset et decem parvo minus.

2. cuius bona multis cognita dicemus et vitia. amicus fidelis et firmus, ultor acer ambitionum, severus militaris et civi]is disciplinae corrector, pervigil semper et anxius, ne propinquitatem quis praetendens altius semet ferret, erga deferendas potestates vel adimendas nimium tardus, provinciarum aequissimus tutor, quarum singulas ut domum propriam custodiebat indemnes, tributorum onera studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta, in adaerandis reliquorum debitis non molestus, furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus asper et vehemens.

3. nec sub alio principe in huius modi negotiis melius secum actum esse meminit oriens. super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni. ut sunt in palatiis non nulli alienarum rerum avidi, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione contradictori copia servata, donabat ei, qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens: ut castigatius agerent inquieti, lucra, quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.

4. super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit vel a primis instruxit auspiciis – ne sim longior – taceo, rebus ipsis id apertius monstrare concedens. haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo: nunc eius vitia percurramus.

5. Magnarum opum intemperans adpetitor, laborum inpatiens, duritiamque magis adfectans inmanem in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus studiis eruditus: alienis gemitibus libenter emolumenta fructusque conquirens, tuncque magis intolerabilis cum incidentia crimina ad contemptam vel laesam principis amplitudinem trahens in sanguinem saeviebat et dispendia locupletum.

6. illud quoque ferri non poterat quod, cum legibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur: iniuriosus alias et iracundus et criminantibus sine differentia veri vel falsi facillime patens, quae vitiorum labes etiam in his privatis cotidianisque rationibus inpendio est formidanda.

7. Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita, ut non eminus appareret, figura bene conpacta membrorum, staturae nec procerae nec humilis, incurvis cruribus extanteque mediocriter ventre.

8. Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est. en pedioisi Mimantos agaiomenoio Areos ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo oppido superpositum montem Mimanta et Homerum scripsisse et Tullium doctis referentibus audiebat.

9. denique post interitum eius discessumque hostilem, prope locum, in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis adfixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.