X

X

1. Sub idem fere tempus Valentiniano ad expeditionem caute, ut rebatur, profecto, Alamannus regalis Rando nomine, diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter inrepsit.

2. et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, inpraepedite cuiusque modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.

3. Parvo inde post intervallo inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius specie quidem molliculus et morbosus sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur inpensior ut qualibet concideret strage.

4. et quia temptatus aliquotiens nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu.

5. Parabatur post haec lentioribus curis et per copias multiformes in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus accenso, cui ob suspectos eorum mores nunc infimorum et supplicum, paulo post ultima minitantium, nullae quiescendi dabantur indutiae.

6. Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et subsidiis rei cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum Illyriis et Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam tepente Valentinianus cum Gratiano Rhenum transiit, visoque nemine, indivisis agminibus quadratis ipse medius incedebat, Iovino et Severo magistris rei castrensis altrinsecus ordinum latera servantibus, ne repentino invaderentur adsultu.

7. protinusque inde ductantibus itinerum callidis, exploratis accessibus, per regiones longo itu porrectas sensim gradiens miles inritatior ad pugnandum velut repertis barbaris minaciter infrendebat, et quoniam aliquod diebus emensis nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum, quae visebantur, iniecta cohortium manu vorax flamma vastabat praeter alimenta, quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.

8. post haec leniore gressu princeps ulterius tendens cum prope locum venisset, cui Solicinio nomen est, velut quadam obice stetit, doctus procursantium relatione verissima barbaros longe conspectos.

9. qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, nisi se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi unum spirantibus animis montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium absque septentrionali latere, unde facilem habet devexitatem et mollem. signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum: quod erat oportune subeundae indicium pugnae.

10. ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc inpatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus cum suis occuparet, fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo, ut placuit, maturato Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum inpatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus centurias et manipulos capite intecto conlustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans, ut erat sui adrogans aestimator, inveniri posse aliam viam ducentem ad arduos clivos praeter eam, quam inspexere proculcatores.

11, per ignota itaque et palustres uligines devius tendens insidiatricis manus locatae per obliqua subito oppetisset adcursu, ni necessitatis adiumento postremo per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis inmersisset post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret nec postea vivus reperiretur aut interfectus.

12. Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, Scutarius unus, alter e schola Gentilium, fragore terribili concitantes: hastasque crispando cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, isdemque antesignanis per hirta dumis et aspera magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.

13. acri igitur partium spiritu conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere conlatis, quos latius sese pandens exercitus infusis utrimque cornibus adflictabat, per fremitus territos et equorum hinnitus et tubas.

14. nihilominus tamen ipsi adsumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum turmarum funeribus mutuis res gerebatur.

15. disiecti denique Romanorum ardore metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis. postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa. stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus cum subsidiali manu locatus post montium terga trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt.

16. In hac dimicatione nostri quoque oppetiere non contemnendi. inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam Scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri conparetur et Sergio. hisque tali casuum diversitate perfectis milites ad hiberna, imperatores Treveros reverterunt.