IX

IX

1. Nec minore studio secuti legati haec secum ferentes, quae praediximus, intentique ad viandum cum venirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graves, tandem transfretati per Bosporum itineribusque lentis progressi, apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem invenere Constantium, Mazacam antehac nominatam, oportunam urbem et celebrem sub Argaei montis pedibus sitam.

2. qui intromissi data potestate offerunt scripta hisque recitatis ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusque oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus vel audire perpessus.

3. Perculsus tamen ardenter cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit.

4. statim tamen et legatos absolvit et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil novatorum se adserens suscepisse, et eum, si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.

5. utque id facile formido intentatorum efficeret, velut magnis viribus fretus in locum Florentii praefectum praetorio Nebridium tum quaestorem eiusdem Caesaris promoverat, et Felicem notarium officiorum magistrum et quosdam alios. Gumoarium enim successorem Lupicini antequam sciretur huius modi quicquam magistrum provexit armorum.

6. Ingressus itaque Parisios Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali, ut emineret altius, superstanti, scripta iubetur offerre. replicatoque volumine edicti, quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius inprobans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu.

7. ґAuguste Iuliane, ut provincialis et miles et rei publicae decrevit auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis redivivos barbarorum excursusЄ.

8. Quibus auditis Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus revertit incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius. id enim Caesar quoque scribens ex sententia sua fore aperte praedixit. magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinavit, libellis antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile videbatur et tutum.

9. Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus licet absens agensque etiam tum apud Brittannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque suspicio quod, si haec trans mare didicisset, novarum rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur observaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur. quo vetito reversus Lupicinus, antequam horum quicquam sciret, nullas ciere potuit turbas.