IX

IX

1. Cunctis igitur ex voto currentibus studio pervigili properans modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis inposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata procinctu paulisper omisso.

2. atque ut consilium prudens celeritas faceret tutum, ex annona decem dierum et septem, quam in expeditionem pergens vehebat cervicibus miles, portionem subtractam in isdem condidit castris sperans ex Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est.

3. longe autem aliter accidit. frugibus enim nondum etiam maturis miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum conpellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem et specie sapientiae stolidum. utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant:

4. "quo trahimur spe meliorum abolita, olim quidem dura et perpessu asperrima per nives tolerantes et acumina crudelium pruinarum? sed nunc – pro nefas – cum ultimis hostium fatis instamus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes.

5. et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata velut contra rem publicam tot suscepisse labores et pericula confutatis".

6. et erat ratio iusta querellarum. inter tot enim rerum probabilium cursus articulosque necessitatum ancipites sudoribus Gallicanis miles exhaustus nec donativum meruit nec stipendium iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam nec Constantius erogari more solito permittebat.

7. hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi quod, cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis adpetitus est a Gaudentio tunc notario ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iussit, ut loco monstrabitur conpetenti.