IV

IV

1. Conversus post haec princeps ad palatinos omnes omnino qui sunt quique esse possunt, non ut philosophus veritatis indagandae professor.

2. laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset morumque probitate conpertos. namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse ita, ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia laederent multos.

3. pasti enim ex his quidam templorum spoliis, et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium, nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper adsuefacti.

4. unde fluxioris vitae initia pullularunt et periuria et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.

5. inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.

6. Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur pro iubilo molliores: et non saxum erat ut antehac armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli et graviora gladiis pocula – testa enim bibere iam pudebat – quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.

7. adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit.

8. notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto gregarium quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis imperitia gemmis abisse, pellis nitore solo contentum .

9. Evenerat isdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum tonsor venire praeceptus introiret quidam ambitiose vestitus. quo viso Iulianus obstupuit ґegoЄ inquit ґnon rationalem iussi sed tonsorem acciriЄ. interrogatus tamen ille quid haberet ex arte conpendii, vicenas diurnas respondit annonas totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave absque fructuosis petitionibus multis.

10. unde motus omnes huius modi cum cocis similibusque aliis eadem paene accipere consuetos, ut parum sibi necessarios, data quo velint eundi potestate, proiecit,