V

V

1. Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut, ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.

2. discissique studiis turbulentis Arintheus et Victor et e palatio Constanti residui de parte sua quendam habilem scrutabantur, contra Nevitta et Dagalaifus proceresque Gallorum virum talem ex conmilitio suo quaeritabant.

3. quae dum ambiguntur, nulla variante sententia itum est voluntate omnium in Sallustium

2, eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles advertens destinatius reluctantem «ecquid ageretis» ait «si id bellum vobis curandum commisisset absens, ut saepe factum est, imperator? nonne posthabitis ceteris militem instantibus aerumnis eriperetis? id nunc agite, et si Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia legitimum principem declarabunt».

4. Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis, tumultuantibus paucis, ut in rebus extremis saepe est factum, Iovianus eligitur imperator, domesticorum ordinis primus, paternis meritis mediocriter conmendabilis. erat enim Varroniani notissimi comitis filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.

5. et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e tabernaculo per agmina iam discurrebat proficisci parantia.

6. et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare quosdam Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant: gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera

6 discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat. verum cum incurvus ille visus et longior adventaret, suspicati quod acciderat in lacrimas effusi sunt omnes et luctum.

7. quod si gravis quidam aequitatis spectator in ultimo rerum spiritu factum criminatur inprovide, nauticos idem iustius incusabit, amisso perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, quod clavos regendae navis cuilibet periculi socio conmiserunt.

8. his ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer, quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, extincto quem verebatur, turbine concitato calonum ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem. hoc ille audito, quod semper trepidis votis expetebat et inopina prosperitate elatus, multitudine ex regio equitatu adiuncta his, qui dimicavere nobiscum, celeri disposuit gradu agminis nostri invadi terga postremi.