VII

VII

1. Exciso itaque oppido rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine inlectis defensoribus retenturus, munimentum inpendio validum in colle mediocriter edito positum vergensque in margines Tigridis atque, ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum, ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca et Parthica itidem secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo tunc nobis obtemperantium hoc est municipium positum.

2. Primo igitur impetu cum agmine cataphractorum fulgentium rex ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus certis et sagittarum densitate, opertus armorum in modum testudinis contextorum abscessit innoxius.

3. ira tamen tum sequestrata caduceatoribus missis ex more clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi obsidium deditione solverent oportuna, reseratisque portis egressi supplices victori gentium semet offerrent.

4. Quibus adire propius ausis defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant isdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione telum nemo contorsit nec super pace respondit.

5. Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, instabat vi magna resistentibus oppidanis.

6. Atque ea re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates velut caeci pergebant introrsus nec nostris innocui. sagittarum enim nimbi crebrius volitantes stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, adpetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt ambobus obstinatissime conluctatis.

7. Verum secuto die otio conmuni adsensu post aerumnas multiplices adtributo, cum magnus terror circumsisteret muros Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.

8. Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus formidari etiam maiores adfirmans forsitan adventuros. sed perstabat in cassum haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non ante castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.

9. Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum, ut opinor, licet adseveratione vulgata multorum, quod clandestino conloquio Saporem docuerat, quae moenium adpeteret membra ut fragilia intrinsecus et invalida. hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia cum exsultatione magna, velut regentibus penetralium callidis contemplabiliter machinae feriebant hostiles.

10. Et quamquam angusti calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine inliti, quorum adsiduitate per proclive labentium machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.

11. Sed cum haec ita essent caderentque altrinsecus multi, ardebant magis oppugnatores naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante brumale sidus excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus plurimi ceteros ab audacia parili revocabant.

12. Sed diu cum exitio decernentes postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.

13. Verum unus aries residuis celsior umectis taurinis opertus exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes repsit nisibus magnis ad murum vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens turrim laxatam evertit. qua sonitu lapsa ingenti superstantes quoque repentina ruina deiecti diffractique vel obruti mortibus interiere diversis et insperatis, inventoque tutiore ascensu armata inruit multitudo.

14. Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone nulli occurrentium parceretur.

15. Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi postremo plebis inmensae ponderibus effuse disiecti sunt. et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli, ipsae quoque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. inter tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exultans.

16. Rex tamen gaudio insolenti elatus diuque desiderio capiendae Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestivi, non ante discessit quam labefactata murorum parte reparata firmissime alimentisque adfatim conditis armatos ibi locaret insignis origine bellique artibus claros. verebatur enim, quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.

17. Latius se proinde iactans additaque spe quicquid adgredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus Virtam adoriri disposuit, munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extremo quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut sinuosis circumdatum et cornutis instructioneque varia inaccessum.

18. Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam inlatis, omisso vano incepto tandem abscessit.