IV
IV
1. Properantem Constantium orienti ferre suppetias turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas post Alamanniae quaedam regna prostrata receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos tributarios ipse fecit et vectigales.
2. ob haec et similia percitus metuensque me augerentur in maius, stimulante, ut ferebatur, praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit auxiliares milites exinde protinus abstracturum Aerulos et Batavos cumque Petulantibus Celtas et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos adcelerare, ut adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.
3. Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci Lupicinus conventus est solus, transisse ad Brittannias nondum conpertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum et ipse perducere Sintula iubetur Caesaris stabuli tunc tribunus.
4. Conticuit hisque adquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse adfirmans ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus adsueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. sed loquebatur in cassum.
5. tribunus enim parvi querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat et lecta expeditiore manu vigore corporumque levitate praestanti cum isdem profectus est spe potiorum erectus.
6. Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, adtente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
7. perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
8. qui cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut venire adceleraret rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat ea ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum. adiectumque est quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum adsignari. sed vicit praefecti propositum pertinax his, quae rationabiliter poscebantur, parere contentione maxima reluctantis.
9. Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique sententia fluctuans id optimum factu existimavit: via sollemni cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit.
10. hocque conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem ґnos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnasЄ.
11. quo textu ad comitatum perlato lectoque Iulianus contemplans rationabiles querelas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus.
12. et ita est factum. isdemque adventantibus in suburbanis princeps occurrit, ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.
13. utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus conrogatis, petere iure, siquid in promptu esset, edixit. qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. hocque angore inpliciti in stativa solita cesserunt.
14. nocte vero coeptante in apertum erupere discidium incitatisque animis ut quemque insperata res adflictabat, ad tela convertuntur et manus fremituque ingenti omnes petiverant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti dum lux promicaret, tandem progredi conpulerunt. quo viso iterata magnitudine sonus Augustum appellavere consensione firmissima.
15. Et ille mente fundata universis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio discordiarum materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos leniter adlocutus :
16. ґCesset ira quaeso paulisper: absque dissensione vel rerum adpetitu novarum impetrabitur facile quod postulatis. quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri, quia displicet, transalpinum. hocque apud Augustum capacem rationis et prudentissimum ego conpetenti satisfactione purgaboЄ.
17. Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus universis maximoque contentionis fragore probro et conviciis mixto, Caesar adsentire coactus est. inpositusque scuto pedestri et sublatius eminens nullo silente Augustus renuntiatus iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli vel capitis poscebatur.
18. eoque adfirmante primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalerae quaerebantur, uti coronatus speciem saltem obscuram superioris praetenderet potestatis sed cum id quoque turpe esse adseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium tunc hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani inposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos argentique singula pondo, promisit.
19. Hisque gestis haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant.
20. sed cum ad latebras secessisset occultas accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum clam interemptum.
21. hocque conperto milites, quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque, ut in repentino solet, excursu occupavere volucriter regiam, strepituque inmani excubitores perculsi et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.
22. viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis, non antea discesserunt quam adsciti in consistorium fulgentem eum augusto habitu conspexissent.