VI

VI

1. Per hoc idem tempus rumoribus exciti variis Aegyptii venere conplures, genus hominum controversum et adsuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si conpulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre, quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare.

2. hi omnes densati in unum, principem ipsum et praefectos praetorio graculorum more strepentes interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes quae dedisse se iure vel secus plurimis adfirmabant.

3. cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito universos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus veniret, cuncta eorum negotia finiturus.

4. quibus transgressis mandatum est navigiorum magistris ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati redierunt ad lares.

5. unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem super his quae eum recte constiterit accepisse.