I
I
1. Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit.
2. cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.
3. insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum et gentium diversarum comitatu sublimis. satisque eum constabat conloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini consilio festinantem.
4. verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem credentemque, quod viso statim obsessi omnes metu exanimati supplices venirent in preces,
5. portis obequitabat comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris ob decora petitus insignia corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa editurus postea strages innumeras evasisset.
6. hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi temeratumque tot regum et gentium dominum praedicans eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et orantibus potissimis ducibus, ne profusus in iram a gloriosis descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus postridie quoque super deditione moneri decreverat defensores.
7. Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates fidenter suam operam navaturus tendebat ad moenia cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista filium eius primae pubis adulescentem lateri paterno haerentem thorace cum pectore perforato perfodit proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.
8. cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes moxque, ne raperetur, ratione iusta regressi numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis atrox committitur pugna.
9. et post interneciva certamina ad usque finem diei protenta cum iam noctis esset initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi acies Marte acerrimo conflixerunt
10. quo funere regia maesta et optimatibus universis cum parente subita clade perculsis indicto iustitio iuvenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu nationis propriae lugebatur. itaque ut armari solebat elatus in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant saltando et cantando tristia quaedam genera naeniarum regium iuvenem lamentantes.
11 . feminae vero miserabili planctu in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.