V
V
1. Pergentes itaque protinus ad lucos venimus agrosque pube variorum seminum laetos, ubi reperta regia Romano more aedificata, quoniam id placuerat, mansit intacta.
2. erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones armisque hispidos apros et ursos, ut sunt Persici, ultra omnem rabiem saevientes et alia lecta immania corpora bestiarum: quas omnes diffractis portarum obicibus equites nostri venatoriis lanceis et missilium multitudine confoderunt.
3. quae loca pingui situ et cultu, quibus Coche, quam Seleuciam nominant, haut longius disparatur, ubi vallatis opere tumultuario castris, et exercitu omni per aquarum et pabuli oportuna biduo recreato, antegressus cum procursatoribus princeps et civitatem desertam conlustrans, a Severo principe quondam excisam, in qua perpetuus fons stagnum ingens eiectat, in Tigridem defluens, corpora vidit suffixa patibulis multa necessitudinum eius, quem prodidisse civitatem Pirisaboram rettulimus supra.
4. hic et Nabdates vivus exustus est, quem extractum cum octoginta latebris expugnatae docui civitatis, eo quod inter exordia obsidii coepti clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime adeptusque veniam insperatam ad id proruperat insolentiae, ut Ormizdam laceraret omnibus probris.
5. Itaque aliquantum progressi tristi percellimur facto. dum enim tres procursatorum cohortes expeditae cum cuneo Persico decertarent, quem patefactis subito portis profuderat civitas, proruptores alii ex contraria fluminis ripa iumenta nos sequentia cum pabulatoribus paucis licenter palantibus intercipiunt et obtruncant.
6. unde profectus imperator iratus et frendens iamque regionibus Ctesiphontis propinquans, celsum castellum offendit et munitissimum, ad quod explorandum ausus accedere obscurior, ut ipse rebatur, cum paucis obequitans muros, pauloque avidius intra ictum telorum repertus, latere non potuit: statimque diversorum missilium nube exagitatus oppetisset tormento murali, ni vulnerato armigero, qui lateri eius haerebat, ipse scutorum densitate contectus, evitato magno discrimine discessisset.
7. Qua causa concitus inmane, munimentum disposuit obsidere, prohibitoribus acriter ad resistendum intentis, quod loco fidebant propemodum inaccesso, quodque rex cum ambitiosis copiis passibus citis incedens propediem adfore credebatur. iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu tunc lunari splendore nitens his, qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum cecidit conplures, inter quos etiam tribunus peremptus est periculum propulsare conatus.
9. quae dum ita aguntur, pari modo ut antea Persae ex adversa fluminis ripa partem adorti nostrorum, interfectis quibusdam vivos cepere non nullos. et timore simul quia venisse in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tunc segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis armisque raptis inter tumultum exercitus cantu concitus bucinarum cum minaci murmure festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti.
10. et imperator ira gravi permotus reliquos ex ea cohorte, qui abiecte sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem conpegit militiam, quae onerosior est, dignitatibus inminutis.
11. flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse digrediens, ut inter primos dimicans militi ad fortiter faciendum esset exemplo spectator probatorque gestorum. quo inter discriminum vertices diu multumque versato varietate munitionum atque telorum et conspiratione oppugnatorum idem castellum incenditur captum.
12. post quae consideratis asperitatibus ante gestarum rerum et inpendentium requievit exercitus, labore nimio quassatus, multis victui congruis adfatim distributis. vallum tamen sudibus densis et fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte repentini excursus et alia formidarentur occulta.