XIV
XIV
1. Quae tametsi maestitiam sollicito incuterent principi, residua tamen non contemnebat urgentia, dum pugnandi tempus ei veniret optatum. inter praecipua tamen et seria illud agere superfluvm videbatur, quod, nulla probabili ratione suscepta, popularitatis amore vilitati studebat venalium rerum, quae non numquam secus quam convenit ordinata inopiam gignere solet et famem.
2. et Antiochensi ordine id tunc fieri, cum ille iuberet, non posse aperte monstrante nusquam a proposito declinabat, Galli similis fratris licet incruentus. quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et contumaces volumen conposuit invectivum, quod Antiochense vel Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans addensque veritati conplura: post quae multa in se facete dicta conperiens, coactus dissimulare pro tempore, ira sufflabatur interna.
3. ridebatur enim ut Cercops, homo brevis, humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in inmensum tollit, itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc oportune, cum ostentationis gratia vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis litabat. et quamquam his paribusque de causis indignaretur, tacens tamen motumque in animi retinens potestate sollemnia celebrabat.
4. Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit nemorosum et tereti ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis videtur primo solis exortus. cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam. interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium inter honoratos deducens adulando deformiter tamquam futurum sine dubietate victorem, orabat lacrimas fingens et gemitum ut Iuliani ad eos mitteret caput perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum.
5. quibus auditis ґaccepiЄ inquit, ґolim hoc dictumЄ imperator ґrelatione multorum, sed abi securus ad lares, exutus omni metu clementia principis, qui ut prudens definivit inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libensЄ.
6. Exin sacrorum perfecto ritu digresso offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria tamen post tempus inveniri potuisse firmantis, quod ut earum regionum existimant incolae faustum et ubertatem frugum diversaque indicat bona.
7. Super qua re pauca conveniet expediri. inter animalia antiquis observationibus consecrata Mnevis et Apis sunt notiora: Mnevis Soli sacratur, super quo nihil dicitur memorabile; sequens Lunae. est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum sacro fonte inmersus e vita abierit – nec enim ultra eum trahere licet aetatem quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum – necatur choragio pari bos femina, quae ei inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem frequentem praesentiaque numinis Aesculapii claram.
8. cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis signa rerum futurarum dicitur demonstrare et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem, sicut lectum est, aversatus portenderat paulo post eventura.