III
III
1. Brevi deinde Secundo Sallustio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido conmisit: Mamertino a et Arbitione et Agilone atque Nevitta adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per Illyricum recens provecto.
2. qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque
6 principiis et tribunis, causas vehementius aequo bonoque spectaverunt praeter paucas, in quibus veritas reos nocentissimos offerebat.
3. et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt suspicione tenus insimulatum quaedam in Gallum conposuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister.
4. dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores videri potuit veniae plenum. quid enim deliquit si ortum turbinem veritus ad tutelam principis sui confugit? et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium ґconsulatu Tauri et Florenti inducto sub praeconibus TauroЄ.
5. ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus notis excepit, quae propinquante pernicie super multis interrogatus responderat Gallus. sed cum se iuste defenderet tandem abiit innoxius.
6. iniquitate simili Florentius tunc magister officiorum, Nigriniani filius, contrusus est in insulam Delmatiam Boas. alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiam tum, rerum mutatione subita territus cum coniuge periculis exemptus diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens.
7. pari sorte Evagrius comes rei privatae et Saturninus ex cura palatii et Cyrinus ex notario portati sunt in exilium. Vrsuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperior exercitus, hic idem Vrsulus datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar procul dubio iusserat dari.
8. quo extincto cum maledicis exsecrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, inpurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem adfirmabat occisum, praetendens, quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat, ut ante rettulimus, cum Amidam vidisset excisam.
9. ideoque timidus videbatur vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti suae norat obiectum, ut decuit victoriarum civilium participern fortem.
10. Et quamquam haec, quae rettulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta. Apodemium enim ex agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, vivos exustos qui sperari debuit, oppressit eventus.
11. Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatori paene elatum ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem – quod dicitur – vellens monensque ut castigatius viveret, reluctantem praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.