Читайте также
LIBER XIV
I
1. Post emensos insuperabilis expeditionis eventus languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore vel milite locato per stationes hibernas, fortunae saevientis procellae tempestates alias rebus infudere communibus per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum in aetatis adultae primitiis ad principale culmen insperato saltu provectus ultra terminos potestatis delatae procurrens
LIBER XV
I
1. Vtcumque potuimus veritatem scrutari, ea quae videre licuit per aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum: residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi, ut putant, operis formidantes. tunc enim laudanda est brevitas cum moras rumpens intempestivas nihil subtrahit cognitioni gestorum.2. Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo Apodemius quoad vixerat igneus
LIBER XVI
I
1. Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus urgente genuino vigore pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset flatu tandem secundo.2. quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii, si
LIBER XVII
I
1. Hac rerum, quas iam digessimus, varietate ita conclusa Martius iuvenis Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente securus, sollicitusque ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres tabernas revertit.2. unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte
LIBER XIX
I
1. Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit.2. cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.3. insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum et gentium
LIBER XX
I
1. Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu vero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus vicina vastarent et inplicaret formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias
LIBER XXI
I
1. Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam formandis in futura consiliis dies inpendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae altius semet adtollens, semperque ambigens utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.2. quae sollicite reputans utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum
LIBER XXII
I
1. Dum haec in diversa parte terrarum fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur adsidue, avesque suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed responsis ambiguis et obscuris haerebat futurorum incertus.2. eique tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus quod operimento duplici viderat tectum cumque ille
LIBER XXIII
I
1. Haec eo anno – ut praetereamus negotiorum minutias – agebantur. Iulianus vero iam ter consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum: et videbatur novum adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum nullus meminerat gestum.2. et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique
LIBER XXIV
I
1. Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore inpetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem inponendum maturius credens, extracta quiete nocturna itinerarium sonare lituos iubet, praestructisque omnibus, quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce Assyrios fines ingressus celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.2. utque ductor
LIBER XXV
I
1. Et hanc quidem noctem nullo siderum fulgore splendentem, ut solet in artis rebus et dubiis, exegimus, nec sedere quoquam auso nec flectere in quietem lumina prae timore. ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae ferreis et corusci thoraces longe prospecti adesse regis copias indicabant.2. hocque viso accensum properantem congredi militem dirimente fluvio brevi prohibuit imperator, et non procul a vallo ipso inter excursatores nostros et Persicos
LIBER XXX
I
1. Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae consilio hanc primordialem fuisse novimus causam.2. consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis saepe communibus pasti. inter quos erat Terentius dux demisse ambulans, semperque