V
V
1. Et quamquam a rudimentis pueritiae primis inclinatior erat erga numinum cultum paulatimque adulescens desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime.
2. ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana et planis absolutisque decretis aperiri templa arisque hostias admovere et reparari deorum statui cultum.
3 utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos monebat civilius, ut discordiis consopitis quisque nullo vetante religioni suae serviret intrepidus.
4. quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus. saepeque dictitabat ґaudite me quem Alamanni audierunt et FranciЄ imitari putans Marci principis veteris dictum. sed parum advertit hoc ab eo nimium discrepare.
5. ille enim cum Palaestinam transiret Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus dolenter dicitur exclamasse ґo Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios vobis inertiores inveniЄ.