IX

IX

1. Quibus ita, ut videbatur, apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens porrectius ire pergebat.

2. cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos oportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens quod toleranter et fortiter nullius cibi indigens mundioris sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat prope rivum se cenaturum.

3. fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium, numeroso exercitu et successibus tumidum variis adventare.

4 quo rumore perculsus praefectus praetorio Taurus ut hostem vitans externum mature discessit, vectusque mutatione celeri cursus publici, transitis Alpibus Iuliis eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.

5. levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propriis acciri celeritatis ratio permittebat, venturo resistere cogitabat.

6. sed ille ut fax vel incensus malleolus volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem e navi exiluit inprovisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum trahendumque si reniteretur.

7. qui tum etiam quiescens cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque inpositus repentino, principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.

8. verum cum primitus visus adorandae purpurae datam sibi copiam advertisset, recreatus tandem suique securus ґincauteЄ inquit ґimperator et temere cum paucis alienis partibus te conmisistiЄ. cui amarum Iulianus subridens ґhaec verba prudentia servaЄ inquit ґConstantio. maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pavere porrexiЄ.