IX

IX

1. Postridie Bineses, unus ex Persis, quem inter alios excellere diximus, mandata regis conplere festinans, promissa flagitabat instanter, et principe permittente Romano, civitatem ingressus, gentis suae signum ab arce extulit, submigrationem e patria civibus nuntians luctuosam.

2. et vertere solum extemplo omnes praecepti, manusque tendentes orabant ne inponeretur sibi necessitas abscedendi, ad defendendos penates se solos sufficere sine adiumentis publicis adfirmantes et milite, satis confisi adfuturam iustitiam pro genitali sede dimicaturis, ut experti sunt saepe. et haec quidem suppliciter ordo et populus precabatur sed ventis loquebantur in cassum imperatore, ut fingebat alia metuens, periurii piacula declinante.

3. tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus ore volubili replicabat, Constantium inmani crudescente bellorum materia superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.

4. cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum defensor confidentius exclamavit «ita» inquit «imperator, a civitatibus residuis coroneris». quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.

5. Adpositis itaque conpulsoribus, mortem, siqui distulerit egredi, minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona exul fuganda laribus, in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis, postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.

6. exin variae complentur viae qua quisque poterat dilabentium. properando enim multi furabantur opes proprias, quas vehi posse credebant, contempta reliqua supellectili pretiosa et multa. hanc enim reliquerunt penuria iumentorum.

7. Tu hoc loco, Fortuna orbis Romani, merito incusaris, quae difflantibus procellis rem publicam excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum nec laudari.

8. illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit quod, dum extimescit aemulum potestatis, dumque in animo per Gallias et Illyricum versat quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.

9. numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis, ut arbitror, terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem, quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.

10. unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata et Opimio post diversos exitus proeliorum Fregellanis tunc internecivis hostibus ad deditionem conpulsis, triumphi sunt denegati.

11. id etiam memoriae nos veteres docent, in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace cogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.

12. Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus Persicis optimatibus adsignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.

13. qui ad exsequendum profectus confestim corpore sepulto discessit, nec inveniri usquam potuit studio quaesitus ingenti, nisi quod multo postea apud Constantinopolim visus est subito purpuratus.