XI

XI

1. Temporibus priscis cum laterent hae partes ut barbarae tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.

2. et Gallos quidem, qui Celtae sunt, ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus postque oppida multa transcursa in oceano delitescens.

3. a Belgis vera eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae: qui fluentes per Lugdunensem post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam nomine, consociatim meantes protinus prope castra Constantia funduntur in mare.

4. horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi ea propter, quod ab humaniore cultu longe discreti nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis.

5. Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis facile in dicionem venere Romanam.

6. regebantur autem Galliae omnes iam inde, uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem: altera Aquitanis praeerat universis: superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones isdem rexere temporibus.

7. at nunc numerantur provinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.

8. dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones et Nemetae et Argentoratus barbaricis cladibus nota.

9. post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treviros domicilium principum clarum.

10. huic adnexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt urbs inter alias eminens et Catelauni et Remi

11. apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam Lugdunum ornat et Cabillona et Senones et Biturigae et moenium Augustuduni magnitudo vetusta.

12. secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini Mediolanum ostendunt et Tricasini: Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus... habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant. haec provinciae urbesque sunt splendidae Galliarum.

13. in Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani, quae pertinet ad Hispanos, prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta: omissis aliis multis Burdigala et Arverni excellunt et Santones et Pictavi.

14. Novem populos Ausci commendant et Vasatae, in Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis civitatum exsultat decore multarum, quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia: quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam.

15. his prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis insulaeque Stoechades,

16. et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano maximi nominis flumine incongruum est et absurdum. a Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens et proclivi impetu ad planiora degrediens proprio agmine ripas occultat et paludi sese ingurgitat nomine Lemanno eamque intermeans nusquam aquis miscetur externis sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris quaeritans exitus viam sibi impetu veloci molitur.

17. unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos longeque progressus Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem et emensus spatia flexuosa Ararim, quem Sauconnam appellant, [inter Germaniam primam fluentem] suum in nomen adsciscit, qui locus exordium est Galliarum. exindeque non millenis passibus sed leugis itinera metiuntur.

18. hinc Rhodanus aquis advenis locupletior vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius adsuetas finitisque intervallis, quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur per patulum sinum, quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum. sit satis de situ locorum. nunc figuras et mores hominum designabo.