X
X
1. Ibi hiemans ex sententia nullis interim voluptatis rapiebatur inlecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis iudicialibus causis intentus non minus arduis quam bellicis distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate librans, quibus modis suum cuique tribueret: iustisque sententiis et inprobi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis defenderentur intactis.
2. et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.
3. iudicium enim hoc est optandum et rectum, ubi per varia negotiorum examina iustum id est et iniustum, a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cavebat abruptos. hoc autem ideo adsequi potuit, quod levitatem agnoscens commotioris ingenii sui praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus suos aliorsum tendentes, ad quae decebat, monitu oportuno frenarent: monstrabatque subinde se dolere delictis et gaudere correctione.
4. cumque eum defensores causarum ut conscium rationis perfectae plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus ґgaudebam plane prae meque ferebam si ab his laudarer, quos et vituperare posse adverterem, siquid factum sit secus aut dictumЄ.
5. sufficiet autem pro multis, quae clementer egit in litibus cognoscendis, hoc unum ponere nec abhorrens a proposito, nec absurdum. inducta in iudicium femina quaedam cum palatinum adversarium suum e numero proiectorum cinctum praeter spem conspexisset, hoc factum insolens tumultuando querebatur, et imperator ґprosequereЄ ait ґmulier, siquid te laesam existimas: hic enim sic cinctus est ut expeditius per lutum incedat: parum nocere tuis partibus potestЄ.
6. Et aestimabatur per haec et similia, ut ipse dicebat adsidue, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum Aratus extollit in caelum, imperante eo reversa ad terras, ni quaedam suo ageret, non legum arbitrio, erransque aliquotiens obnubilaret gloriarum multiplices cursus.
7. post multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis, indicantia liquide quid iuberent fieri vel vetarent. illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos ritus christiani cultores.