IV
IV
1. Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum incautum rapere festinabat, ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.
2. Philagrium notarium, orientis postea comitem, ad eas miserat partes, cuius prudentiae fidebat olim sibi conperti, eique inter multa, quae pro captu instantium rerum erat acturus, signatam quoque chartulam tradidit, mandavitque, ne aperiret vel recitaret nisi Vadomario viso cis Rhenum.
3. perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diversis transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace, nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.
4. qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis doctus quid agi conveniret, confestim reversus discubuit inter ceteros.
5. finitisque epulis Vadomarium fortiter adprehensum rectori militum arte custodiendum apud signa conmisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire conpulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.
6. exhibitus tamen idem rex ad principis castra iamque spe veniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium conperisset iam publicata, ne convicio quidem tenus conpellatus missus est ad Hispanias. id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis inmanissimus homo provinciarum statum aegre conpositum licentius conturbaret.
7. Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat, nihil remittentibus curis barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.
8. et ne rumor adventus sui eos ad remotiora traduceret, superato Rheno noctis alto silentio cum auxiliorum expeditissimis globis nihil metuentes huius modi circumvenit, excitatosque hostilium fragore armorum dum gladios circumspectant et tela, celeriter involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamque offerentes dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit quietem pollicitis firmam.