IV
IV
1. Haec sollicite perpensantem hostilis adgreditur multitudo oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidentes quod ei nec Scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant, nec Gentiles, per municipia distributos ut commodius vescerentur quam antea.
2. clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens cum erumpere saepe conatus paucitate praesentis manus impediretur. post tricesimum denique diem abiere barbari tristes inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.
3. at, quod indignitati rerum est adsignandum, periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si civitas absque principe vexaretur opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet.
4. hoc metu solutus efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.
5. verum hoc quoque diligentia curato pervigili, adfusa laetiore spe prosperorum, sublato animo ad exsequenda plurima consurgebat.