VII

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

VII

1. Replicare nunc est oportunum, ut aliquotiens fecimus, et ab ortu primigenio patris huiusce principis ad usque ipsius obitum actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine vel bonorum, quae potestatis amplitudo monstravit, nudare solita semper animorum interna.

2. Natus apud Cibalas Pannoniae oppidum Gratianus maior ignobili stirpe, cognominatus est a pueritia prima Funa rius ea re, quod nondum adultus venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis nequaquam cessit: aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit.

3. ob ergo validi corporis robur, et peritiam militum more luctandi notior multis, post dignitatem protectoris atque tribuni comes praefuit rei castrensi per Africam, unde furtorum suspicione contactus digressusque, multo postea pari potestate Brittannum rexit exercitum, tandemque honeste sacramento solutus revertit ad larem, et agens procul a strepitu, multatione bonorum adflictus est a Constantio hoc nomine, quod civili flagrante discordia, hospitio dicebatur suscepisse Magnentium, per agrum suum ad proposita festinantem.

4. Cuius meritis Valentinianus ab ineunte adulescentia commendabilis, contextu suarum quoque suffragante virtutum, indutibus imperatoriae maiestatis apud Nicaeam ornatus, in Augustum collegium fratrem Valentem adscivit, ut germanitate ita concordia sibi iunctissimum, inter probra medium et praecipua, quae loco docebimus conpetenti.

5. igitur Valentinianus post periculorum molestias plures, dum esset privatus, emensas, inperitare exorsus, arces prope flumina sitas et urbes, et Gallias petit Alamannicis patentes excursibus, reviviscentibus erectius cognito principis Iuliani interitu, quem post Constantem solum omnium formidabant.

6. ideo autem etiam Valentinianus merito timebatur, quod auxit et exercitus valido supplemento, et utrubique Rhenum celsioribus castris munivit atque castellis, ne latere usquam hostis ad nostra se proripiens possit.

7. Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel duces correxit industrios : post Gratianum filium in societatem suae potestatis adsumptum, Vithicabium regem Alamannorum Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus cientem et bella, clam, quia non potuit aperte, confodit: et Alamannis congressus prope Solicinium locum, ubi insidiis paene perierat circumventus, ad exitium ultimum delere potuit universos, ni paucos velox effugium tenebris amendasset.

8. Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque tunc ad terrestres tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.

9. Itidemque Brittannos, catervas superfusorum ostium non ferentes, spe meliorum adsumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua.

10. Efficacia pari Valentinum quoque Pannonium exulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit. Africam deinde malo repentino perturbatam discriminibus magnis exemit, cum voraces militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset. Similique fortitudine clades ingemiscendas Illyrici vindicasset, ni morte praeventus reliquisset rem seriam inperfectam.

11. Ac licet opera praestabilium ducum haec, quae rettulimus, consummata sunt: tamen ipsum quoque satis constat ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse conplura : inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum evasisse Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.