XI

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

XI

1. Isdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex vicario earundem partium nimius fautor retracti sub vinculis, morte periere poenali.

2. tunc et Artemius ex duce Aegypti Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole supplicio capitali multatus est. post quem Marcelli ex magistro equitum et peditum filius ut iniectans imperio manus publica deletus est morte. Romanus quin etiam et Vincentius, Scutariorum scholae primae secundaeque tribuni, agitasse convicti quaedam suis viribus altiora, acti sunt in exilium.

3. Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini Artemii conperto interitu, quem verebantur, ne cum potestate reversus – id enim minatus est – multos laederet ut offensus, iram in Georgium verterunt episcopum, vipereis, ut ita dixerim, morsibus ab eo saepius adpetiti.

4. in fullonio natus, ut ferebatur, apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna conplurium contra utilitatem suam reique communis episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu, et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.

5. his efferatis hominum mentibus Georgius quoque ipse grave accesserat incentivum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat.

6. et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine inpensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.

7. ad haec mala id quoque addiderat, unde paulo post actus est in exitium praeceps. reversus ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii templum, multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus ґquam diuЄ inquit ґsepulcrum hoc stabit?Є. quo audito velut fulmine multi perculsi, metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius perniciem clandestinis insidiis concitabant.

8. ecce autem repente perlato laetabili nuntio indicante extinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens Georgium petit raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans divaricatis pedibus.

9. Cumque eo Dracontius monetae praepositus et Diodorus quidam, veluti comes, iniectis per crura funibus simul exanimati sunt; ille quod aram in moneta, quam regebat, recens locatam evertit; alter quod dum aedificandae praeesset ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id quoque ad deorum cultum existimans pertinere.

10. quo non contenta multitudo inmanis dilaniata cadavera peremptorum camelis inposita vexit ad litus isdemque subdito igne crematis cineres proiecit in mare id metuens, ut clamabat, ne collectis supremis aedes illis exstruerentur ut reliquis, qui deviare a religione conpulsi pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur. Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant.

11. hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.