IX

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

IX

1. At prosperis Iulianus elatior ultra homines iam spirabat, periculis expertus adsiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti velut mundanam cornucopiam Fortuna gestans propitia cuncta gloriosa deferebat et prospera, antegressis victoriarum titulis haec quoque adiciens, quod, dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus nec barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines: populi omnes, aviditate semper insectandi praeterita ut damnosa et noxia, in laudes eius studiis miris accendebantur.

2. Omnibus igitur, quae res diversae poscebant et tempora, perpensa deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris stipendioque conpetenti ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum favore sublimis Antiochiam ire contendens reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam: natus enim illic diligebat eam ut genitalem patriam et colebat.

3. transgressus itaque fretum praetercursa Chalcedona et Libyssa, ubi sepultus est Hannibal Poenus, Nicomediam venit urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam inpensis, ut aedium multitudine privatarum et publicarum recte noscentibus regio quaedam urbis aestimaretur aeternae.

4. cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles concidisse, angorem animi tacitis fletibus indicans pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius inlacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus; et agnoscebat quosdam ibidem ab Eusebio

3 educatus episcopo, quem genere longius contingebat.

5. hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subverterat tremor, abunde praestitis plurimis per Nicaeam venit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato Pessinunta convertit, visurus vetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romam.

6. cuius super adventu in Italiam pauca cum aliis huic materiae congruentibus in actibus Commodi principis digessimus per excessum. quam autem ob rem hoc nomine oppidum sit appellatum, variant rerum scriptores:

7. quidam enim figmento deae caelitus lapso apo tou pesein, quod cadere nos dicimus, urbem adseruere cognominatam. alii memorant Ilum, Trois filium Dardaniae regem, locum sic appellasse. Theopompus non Ilum id egisse, sed Midam adfirmat Phrygiae quondam potentissimum regem.

8. Venerato igitur numine hostiisque litato et votis Ancyram redit: eumque exinde progredientem ulterius multitudo inquietabat, pars violenter erepta reddi sibi poscentium, alii querentes consortiis se curiarum addictos iniuste, non nulli sine respectu periculi agentes ad usque rabiem, ut adversarios suos laesae maiestatis criminibus inligarent.

9. verum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a vero abductus, acrius in calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe dementiam ad usque discrimen expertus dum esset adhuc humilis et privatus.

10. exemplumque patientiae eius in tali negotio, licet sint alia plurima, id unum sufficiet poni. inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit, municipem locupletem. quo audito princeps renidens ґquibus indiciisЄ ait ґad hoc pervenisti?Є.

11 . et ille ґpurpureum sibiЄ inquit ґindumentum ex serico pallio paratЄ iussusque post haec ut vilis arduae rei vilem incusans abire tacitus sed innoxius, nihilo minus instabat. quo taedio Iulianus defatigatus ad largitionum comitem visum propius ґiubeЄ inquit ґpericuloso garrulo pedum tegmina dari purpurea ad adversarium perferenda, quem, ut datur intellegi, chlamydem huius coloris memorat sibi consarcinasse, ut sciri possit sine viribus maximis quid pannuli proficiant levesЄ.

12. Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam adpetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis . . .

13. Itineribus itaque emensis cum ad Pylas venisset, qui locus Cappadocas discernit et Cilicas, osculo susceptum rectorem provinciae nomine Celsum, iam inde a studiis cognitum Atticis, adscitumque in consessum vehiculi Tarsum secum induxit.

14. at hinc videre properans Antiochiam, orientis apicem pulcrum, usus itineribus solitis venit, urbique propinquans in speciem alicuius numinis votis excipitur publicis, mi ratus voces multitudinis magnae, salutare sidus inluxisse eois partibus adclamantis.

15. evenerat autem isdem diebus annuo cursu conpleto Adonea ritu veteri celebrari, amato Veneris, ut fabulae fingunt, apri dente ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugum et visum est triste quod amplam urbem principumque domicilium introeunte imperatore nunc primum, ululabiles undique planctus et lugubres sonus audiebantur.

16.hic patientiae eius et lenitudinis documentum leve quidem apparuit sed mirandum. Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito adversarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua, adito imperatore ґThalassiusЄ clamitabant ґinimicus pietatis tuae nostra violenter eripuitЄ.

10. et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens ґagnoscoЄ respondit ґquem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere vos interim consentaneum est, dum mihi inimico potiori faciat satisЄ. mandavitque adsidenti praefecto ne audiretur eorum negotium, antequam ipse cum Thalassio rediret in gratiam, quod brevi evenit.