VI

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

VI

1. Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema, convivio occultiore Gallorum, qui aderant in conmilitio principis, ad imperium Rusticus Iulianus tunc magister memoriae poscebatur, quasi adflatu quodam furoris bestiarum more humani sanguinis avidus, ut ostenderat, cum proconsulari potestate regeret Africam.

2. in praefectura enim urbana, quam adhuc administrans extinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio tamquam inter dignorum inopiam ad id escenderat culmen, lenis videri cogebatur et mollior.

3. contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri tunc peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus, tolerabilior tamen fuit et praeferendus modis omnibus ante dicto.

4. Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.

5. et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum adprehensum productumque in medium oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.

6. ґFaustum erga me vestri favoris indicium, hunc loci principalis circumferens habitum, quo potior aliis iudicatus sum multis et claris: consiliorum sociis votorumque auspicibus vobis, pietatis officium adgrediar tempestivum, prospera deo spondente, cuius sempiternis auxiliis stabit Romana res inconcussa.

7. accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes quod haec, quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari ut congrua nobis et profutura.

8. Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa in augustum sumere conmilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem: non rigido cultu ab incunabulis ipsis ut nos educatum, nec tolerantia rerum coalitum asperarum, nec capacem adhuc Martii pulveris, ut videtis, sed familiae suae laudibus maiorumque factis praestantibus concinentem, potioribus – invidiae metu dicitur – protinus surrecturum, ut enim mihi videri solet, mores eius et adpetitus licet nondum maturos saepe pensanti.

9. ineunte adulescentia quoniam humanitate et studiis disciplinarum sollertium est expolitus, librabit suffragiis puris merita recte secusve factorum: faciet, ut sciant se boni intellegi: in pulchra facinora procursabit signis militaribus et aquilis adhaesurus: solem nivesque et pruinas et sitim perferet et vigilias: castris, si necessitas adegerit aliquotiens, propugnabit: salutem pro periculorum sociis obiectabit: et quod pietatis summum primumque [munus] est, rem publicam ut domum paternam diligere poterit et avitamЄ.

10. Nondum finita oratione, dictis cum adsensu laeto auditis pro suo quisque loco et animo milites alius alium anteire festinans tamquam utilitatis et gaudiorum participes Gratianum declararunt Augustum, classicorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.

11 . quo viso maiore fiducia Valentinianus exultans corona indumentisque supremae fortunae ornatum filium osculatus, iamque fulgore conspicuum, adloquitur advertentem, quae dicebantur.

12. ґEnЄ inquit ґhabes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo conmilitonumque nostrorum arbitrio delatos ominibus faustis. accingere igitur pro rerum urgentium pondere ut patris patruique collega, et adsuesce inpavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his inpendere, quos regis, nihil alienum putare quod ad Romani imperii pertinet salutem.

13. haec pro tempore praecepisse sufficiet, cetera monere non desinam. nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut adcrescentem imperatorem fidei vestrae commissum servetis adfectione fundataЄ.

14. His dictis sollemnitate omni firmatis Eupraxius Caesariensis Maurus, magister ea tempestate memoriae, primus omnium exclamavit ґfamilia Gratiani hoc mereturЄ statimque promotus quaestor multa et prudentibus aemulanda bonae fiduciae reliquit exempla, nusquam a statu naturae discedens intrepidae, sed constans semper legumque similis, quas omnibus una eademque voce loqui in multiplicibus advertimus causis: qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat cum eum recta monentem exagitaret minax imperator et nimius.

15. consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat vultusque et reliqui corporis iucundissimus nitor et egregia pectoris indoles: quae imperatorem implesset cum veterum lectissimis conparandum, si per fata proximosque licuisset, qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilarunt actibus pravis.

16. In hoc tamen negotio Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus non Caesares sed Augustos germanum nuncupavit et filium benivole satis. nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam praeter principem Marcum qui Verum adoptivum fratrem absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae socium fecit.