VII

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

VII

1. Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur fortia facta nostrorum, foedas suorum strages et elephantos, quot numquam rex ante meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae, ut memorabat, consulere sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum.

2. ob quae reputabat multa et formidanda: diffusum abunde militem per provincias levi tessera colligi posse, expertus et sciens populum suum post amissam maximam plebem ultimis terroribus deformatum, simul conperiens in Mesopotamia relictum haut multo minorem exercitum.

3. quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitantes.

4. Haec inter cum neque pontes conpaginari paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae mandi poterant utilibus, exacto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame ignavissimo genere mortis absumi.

5. Erat tamen pro nobis aeternum dei caelestis numen, et Persae, praeter sperata priores, super fundanda pace oratores Surenam et optimatetm alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies.

6. condiciones autem ferebant difliciles et perplexas, fingentes humanorum respectu reliquias excrcitus redire sinere clementissimum regem, quae iubet si impleverit cum primatibus Caesar.

7. Contra hos cum Sallustio praefecto mittitur Arintheus, et dum deliberatur examinatius quid fieri deberet, dies quattuor sunt evoluti inedia cruciabiles et omni supplicio tristiores.

8. quo temporis spatio antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco, in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae.

9. Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas: Arzanenam et Moxoenam et Zabdicenam itidemque Rehimenam et Corduenam cum castellis quindecim et Nisibin et Singaram et Castra Maurorum, munimentum perquam oportunum.

10. et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque adfirmans, nisi rediret, cognito Iuliani interitu cum intacto milite, quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.

11. hac perniciosa verborum ille adsiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia quae petebantur, difficile hoc adeptus ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.

12. quibus exitiale aliud accessit et inpium, ne post haec ita conposita Arsaci poscenti contra Persas ferretur auxilium, amico nobis semper et fido. quod ratione gemina cogitatum est, ut puniretur homo, qui Chiliocomum mandatu vastaverat principis, et remaneret occasio, per quam subinde licenter invaderetur Armenia. unde postea contigit ut vivus caperetur idem Arsaces, et Armeniae maximum latus Medis conterminans, et Artaxata inter dissensiones et turbamenta raperent Parthi.

13. Quo ignobili decreto firmato, nequid committeretur per indutias contrarium pactis, obsidatus specie viri celebres altrinsecus dantur Nemota et Victor ex parte nostrorum et Bellovaedius, insignium numerorum tribuni, ex parte vero diversa Bineses e numero nobilium optimatum, tresque alii satrapae non obscuri. I

4. foederata itaque pace annorum triginta, eaque iuris iurandi religionibus consecrata, reversi itineribus aliis, quoniam loca contigua flumini ut confragosa vitabantur et aspera, potus inopia premebamur et cibi.