III

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

III

1. Eodem tempore per eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem intermicabant iugiter stellae hisque terroribus accedebat, quod, cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant: primo adtenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem posteaque in integrum restitutum.

2. quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur initium certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.

3. ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione velut libramento quodam igneo orbi et aspectui nostro opponitur media.

4. ad summam tum sol occultatur splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus parili comitatu obtinentes circulos proprios salvaque ratione altitudinis interiectae iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quos anabibazontas et katabibazontas ekleiptikous syndesmous coagmenta videlicet defectiva Graeco dictitant sermone. et si contigua isdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus.

5. si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et adposita cernere queamus.

6. Sol autem geminus ita videri existimatur, si evecta solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.

7. Nunc veniamus ad lunam. apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata solique contraria ab eius orbe centum octoginta partibus, id est signo septimo disparatur. et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.

8. sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata est ac caeli totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci obiectum metae noctis in conum desinentis angustum: tum latet parumper umbrata, tumque nigrantibus involvitur globis, si sol sphaerae inferioris curvamine circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis inlustrare non possit, quam numquam habere proprium lumen opiniones variae collegerunt.

9. Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrerit obscuratur, ut dictum est, penitus hebetato candore. menes Graece synodos dicitur.

10. nasci autem putatur, cum parva declinatione velut e perpendiculo superiectum gerit solem. exortus vero eius adhuc gracilescens primitus mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum. progressa itaque porrectius iamque abunde nitens cornutae habitu menoeides est appellata. cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri et ad quartum pervenerit signum, radiis eius ad se conversis maius concipit lumen et fit Graeco sermone dichomenis, quae forma semiorben ostendit.

11 . procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti utrimque prominentibus gibbis. e regione vero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens paululumque progressa minuitur, quem habitum vocamus apokrousin, atque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam lunam.

12. Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore cursare praediximus, sciendum est siderea corpora quantum ad universitatem pertinet, nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditum puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus, aliquotiens humana visione languente discedere suis sedibus arbitrari. verum ad instituta iam revertamur.