III

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

III

1. Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino ad tristitiam versus est et maerorem. didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum manus, praedatorias fusius discurrentes.

2. quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit hiemantibus secum, negotium, ut poscebat ratio, correcturum.

3. qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero inpares, cupidine tamen pugnandi vehementius inritatos, adgreditur inconsulte Germanos interque dimicandi exordia ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia Romanisque ad ducis vindictam accensis certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.

4. Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege Constantius, ut iam relatum est, firmaverat pacem. post quae mortuo Gundomado hunc sibi fore existimans fidum secretorumque taciturnum exsecutorem et efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto subinde conlimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum.

5. quibus, ut dignum est credere, obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. sed re ipsa convictus abstinuit. capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa id quoque scripserat ґCaesar tuus disciplinam non habetЄ. Iulianum autem adsidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.