III

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

III

1. His et mihi vertenti stilum in Gallias confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem. quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus ut prudens, si non cuncta conplectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.

2. adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et incessus mutaretur et color. quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni.

3. Adultus quidam ex his, quos paedagogianos appellant, ad observandam venaticiam praedam Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absolvit, adsultu eius evadere conantis adpetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium fustibus, eadem humatus est die.

4. praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi, quod pondus paulo minus habuit species ferrea quam ille firmarat. Epiroten aliquem ritus Christiani presbyterum.................... item Octavianum ex proconsule ...............offensarum auctore licet tardius redire ad sua permisso.

5. Constantianus strator paucos militares equos ex his ausus mutare, ad quos probandos missus est in Sardiniam, eodem iubente lapidum ictibus oppetit crebris. Athanasius favorabilis tunc auriga, suspectus ei vulgari levitate, ut vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi; non multo postea veneficiis usus merebatur, nullaque delata voluptatum artifici venia, ignibus aboleri praeceptus est.

6. Africanus causarum in urbe defensor adsiduus, post administratam provinciam ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio id petenti, subagresti verbo pius respondit imperator: «abi,» inquit «comes, et muta ei caput, qui sibi mutari provinciam cupit» et hoc elogio perit homo disertus ad potiora festinans ut multi.

7. Claudium et Sallustium ex Iovianorum numero, ad usque tribunatus dignitates progressos, accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod, cum imperium Procopius adfectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. cumque nihil quaestiones reperirent adsiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent Claudium in exilium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus, quod eum revocabit ad supplicium raptum ; hocque ita, ut statutum est, observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius, nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus ............................................................ ge recusaverit, cum illi saepissime torquerentur.

8. replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam vi nimia tormentorum absumptis, ne vestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. in hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas de fustibus praeter solitum caesi.

9. Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi. illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite nequo casu ferarum deleretur luctificus calor. Innocentiam denique post multas, quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam in silvas abire dimisit innoxiam, exop .........simile sedit .....