IV

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

IV

1. Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis fortunapericulorum terribiles tubas inflabat. rex enim Persidis ferarum gentium, quasplacarat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra hominesflagrans arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibusmiscens et praesciones omnes consulens de futuris, hisque satis collectispervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.

2. Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque suspensosadventantium calamitatum conplicaret magna formido, Comitatensis fabricaeandem incudem – ut dicitur – diu noctuque tundendo ad spadonum arbitrium,imperatori suspicaci ac timido intendebat Vrsicinum velut vultus Gorgoneitorvitatem, haec saepe taliaque replicans quod interempto Silvano quasipenuria meliorum ad tuendas partes eoas denuo missus altius anhelabat.

3. hac autem adsentandi nimia foeditate mercari conplures nitebantur Eusebifavorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem – si vere dici debeat – multaConstantius potuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter inpugnantisratione bifaria, quod omnium solus nec opis eius egebat ut ceteri, et domo suanon cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.

4. qui ut coluber copia virus exuberans natorum multitudinem etiam tum aegreserpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut interministeria vitae secretioris gracilitate vocis semper puerilis et blandae apudprincipis aures nimium patulas existimationem viri fortis invidia gravipulsarent. et brevi iussa fecerunt.

5. horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patrisfratrisque dissimilis memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit,tamen receptissima inclaruit lege qua minaciter interdixerat ne intra terminosiuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum, quod ni contigisset, quiseorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur?

6. actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus accitus idem Vrsicinus metucuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.

7. Haec operientibus illis et ancipiti cogitatione districtis, nobis apudSamosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumpermorantibus repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis. quoddocebit orationis progrediens textus.