III

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

III

1. Hoc tempore vel paulo ante nova portenti species per Annonariam apparuit Tusciam, idque quorsum evaderet prodigialium rerum periti penitus ignorarunt. in oppido enim Pistoriensi prope horam diei tertiam spectantibus multis asinus tribunali escenso audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant, quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura, postea, quod portendebatur, evenit.

2. Terentius enim humili genere in urbe natus et pistor ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam correctoris administraverat potestate. eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam .

3. Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit, inter praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae, quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur et ambitioso ponte exultat atque firmissimo quem condidit ipse, et magna civium laetitia dedicavit ingratorum, ut res docuit apertissima.

4. qui consumptis aliquot annis domum eius in transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti quod vilis quidam plebeius finxerat, illum dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias extincturum, quam id venditurum pretiis, quibus sperabatur.

5. advenit post hunc urbis moderator Lampadius ex praefecto praetorio, homo indignanter admodum sustinens si, etiam cum spueret, non laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam severus et frugi.

6. hic cum magnificos praetor ederet ludos et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut liberalem se sed multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes opibus ditaverat magnis.

7. vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni leve quidem sed cavendum iudicibus. per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt inpensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator sed conditor. quo vitio laborasse Traianus dicitur princeps, unde eum herbam parietinam iocando cognominarunt.

8. Hic praefectus exagitatus et motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.

9. eaque vi territus ipse primitus crebrescentis seditionis in maius secessit ad Mulvium pontem – quem struxisse superior dicitur Scaurus – adlenimenta ibidem tumultus opperiens, quem causa concitaverat gravis.

10. aedificia erigere exoriens nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat inpensas sed, si ferrum quaerebatur aut plumbum aut aes aut quicquam simile, apparitores inmittebantur, qui velut ementes diversa raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum damna deflentium crebra aegre potuit celeri vitare digressu.

11. advenit successor eius ex quaesitore palatii Viventius integer et prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium adfluens. sed hunc quoque discordantis populi seditiones terruere cruentae, quae tale negotium excitavere.

12. Damasus et Vrsinus supra humanum modum ad rapiendam episcopalem sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna secessit in suburbanum.

13. et in concertatione superaverat Damasus, parte, quae ei favebat, instante. constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea delenitam.

14. Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum, quod appetunt, omni contentione laterum iurgari debere, cum id adepti, futuri sint ita securi ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes circumspecte vestiti, epulas curantes profusas adeo ut eorum convivia regales superent mensas.

15. qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum et supercilia humum spectantia perpetuo numini verisque eius cultoribus ut puros commendant et verecundos. hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.