VII

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

VII

1. Isdem diebus adlapso rumore Constantius doctus obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem. qui tamquam iniuria gravi perculsus quaedam in Iulianum moliebatur auribus Augusti confisus in omne patentibus crimen.

2. ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum siquid finxerit convicturus. verum ille hoc nesciens mox venit Mediolanum strepens et tumultuans, ut erat vanidicus et amenti propior, admissus in consistorium Iulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare: ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti.

3. haec eo fingente licentius Eutherius ut postulavit inductus iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet velari veritatem mendaciis. magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore obligata cervice sua spondebat.

4. Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere forsitan non credenda ea re, quod, si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. sed inter vepres rosae nascuntur et inter feras non nullae mitescunt. itaque carptim eius praecipua, quae sunt conperta, monstrabo.

5. natus in Armenia sanguine libero captusque a finitimis hostibus etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus ad palatium Constantini deducitur: ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa acumine nimio praestans, inmensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto... iamque maturum audiret honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.

6. is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat Asiaticis coalitum moribus ideoque levem. denique digressus ad otium adscitusque postea in palatium semper sobrius et in primis consistens ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur ut ceteri.

7. unde factum est, ut subinde Romam secedens ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.

8. cui spadonum veterum hunc conparare debeam antiquitates replicando conplures invenire non potui. fuerunt enim apud veteres licet oppido pauci fideles et frugi sed ob quaedam vitia maculosi. inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contentior fuit aut propensior ad laedendum, vel clientibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior: ex omni latere autem ita perfectum neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.

9. verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum nobis opponat, hoc monitu recordetur nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.

10. ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus fugiensque ad regna Colchorum adultam filiam nomine Drypetinam vexatam asperitate morborum in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. qui virginem omni remediorum solacio plene curatam patri tutissime servans cum a Manlio Prisco imperatoris legato munimentum, quo claudebatur, obsideri coepisset defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus, ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua conpegit. nunc redeam unde diverti.