XII

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

XII

1. Rex vero Persidis longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum, ut eam velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.

2. et primo per artes fallendo diversas, nationem omnem renitentem dispendiis levibus adflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus occupans inprovisis.

3. dein per exquisitas periuriisque mixtas inlecebras captum regem ipsum Arsacen adhibitumque in convivium iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus cecidit ferro poenali.

4. deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulso, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum.

5. quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et Artabanni, quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam – horum alter ante gentis praefectus, alter magister fuisse dicebatur armorum – isdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura excinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis.

6. iniere, ut statutum est, obsidium duces. et quoniam munimentum positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis adiri non poterat, eunuchus Cylaces aptusque ad muliebria palpamenta, Artabanne adscito, prope moenia ipsa fide non amittendae salutis accepta propere venit, et cum socio ad interiora susceptus ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci.

7. multis post haec ultro citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti fortunas, proditionis acerrimi conpulsores in misericordiam flexi mutavere consilium, et spe potiorum erecti, secretis conloquiis ordinarunt hora praestituta nocturna, reclusis subito portis validam manum erumpere, vallumque hostile caedibus adgredi repentinis, ut lateant id temptantes, polliciti se provisuros.

8. quibus religione firmatis egressi, biduumque ad deliberandum, quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse adseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt et vigiliis, quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exiluit velox, passibusque insonis expeditis mucronibus repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.

9. haec inopina defectio necesque insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum excitavere causas inmanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam suadente matre cum paucis e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud Neocaesaream morari praecepit, urbem Polemoniaci ponti notissimam, liberali victu curandum et cultu. Qua humanitate Cylaces et Artabannes illecti, missis oratoribus ad Valentem, auxilium eundemque Papam sibi regem tribui poposcerunt.

10. sed pro tempore adiumentis negatis, per Terentium ducem Papa reducitur in Armeniam, recturus interim sine ullis insignibus gentem, quod ratione iusta est observatum ne fracti foederis nos argueremur et pacis.

11. Hoc conperto textu gestorum Sapor ultra hominem efferatus, concitis maioribus copiis Armenias aperta praedatione vastabat. cuius adventu territus Papa itidemque Cylaces et Artabannes, nulla circumspectantes auxilia, celsorum montium petivere secessus, limites nostros disterminantes et Lazicam, ubi per silvarum profunda et flexuosos colles mensibus quinque delitescentes regis multiformes lusere conatus.

12. qui operam teri frustra contemplans, sidere flagrante brumali, pomiferis exustis arboribus castellisque munitis et castris, quae ceperat superata, vel prodita cum omni pondere multitudinis Artogerassam circumsaeptam et post varios certaminum casus lassatis defensoribus patefactam incendit: Arsacis uxorem erutam inde cum thesauris abduxit.

13. Quas ob causas ad eas regiones Arintheus cum exercitu mittitur comes, suppetias laturus Armeniis, si eos exagitare procinctu gemino temptaverint Persae.

14. Inter quae Sapor inmensum quantum astutus et, cum sibi conduceret, humilis aut elatus, societatis futurae specie Papam ut incuriosum sui per latentes nuntios increpabat quod maiestatis regiae velamento Cylaci serviret et Artabanni, quos ille praeceps blanditiarum inlecebris interfecit, capitaque caesorum ad Saporem ut ei morigerus misit.

15. Hac clade late diffusa, Armenia omnis perisset ni propugnatoris Arinthei adventu territi Persae eam incursare denuo distulissent, hoc solo contenti quod ad imperatorem misere legatos petentes nationem eandem, ut sibi et Ioviano placuerat, non defendi.

16. quibus repudiatis Sauromaces pulsus, ut ante diximus, Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum Aspacures oravit ut socia potestate consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere nec ad partes posse transire Romanas, quod Vltra eius filius obsidis lege tenebatur adhuc apud Persas.

17. Quae imperator doctus, ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudentiaque molliret, divisioni adquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.

18. His percitus Sapor, pati se exclamans indigna, quod contra foederum textum iuvarentur Armenii, et evanuit legatio, quam super hoc miserat corrigendo, quodque se non adsentiente nec conscio dividi placuit Hiberiae regnum: velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.