IV

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

IV

1. At in Bithynia Valentinianus princeps, ut praediximus, declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia quam sibi placentia secuturus, percunctabatur quemnam ad imperii consortium oporteret adsumi, silentibusque cunctis Dagalaifus tunc equestris militiae rector respondit fidentius «si tuos amas» inquit, «imperator optime, habes fratrem, si rem publicam, quaere quem vestias».

2. quo dicto asperatus ille sed tacitus et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.

3. indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse divolvens et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus quintum Kalendas Aprilis productum eundem Valentem in suburbanum universorum sententiis concinentibus – nec enim audebat quisquam refragari – Augustum pronuntiavit, clecoreque imperatorii cultus ornatum et tempora diademate redimitum in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparatoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.

4. Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rabidis febribus imperatores ambo diu, spe vivendi firmata, ut erant in inquirendis rebus gnaviores quam in conponendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime Vrsatio officiorum magistro Delmatae crudo et Viventio Sisciano quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi. sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.

5. Hoc tempore velut per universum orbem Romanum bellicum canentibus bucinis excitae gentes saevissimae limites sibi proximos persultabant. Gallias Raetiasque simul Alamanni populabantur; Sarmatae Pannonias et Quadi; Picti, Saxonesque et Scotti et Attacotti Brittannos aerumnis vexavere continuis; Austoriani Mauricaeque aliae gentes Africam solito acrius incursabant; Thracias et diripiebant praedatorii globi Gothorum.

6. Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste causando quod post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.