XI

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

XI

1. At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto novies seque iterum consulibus Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus Remos properavit alacrior magisque laetus, quod exercitum regebat Severus nec discors nec adrogans, sed longa militiae frugalitate conpertus et eum recta praeeuntem secuturus ut ductorem morigerus miles.

2. parte alia Barbatio post Silvani interitum promotus ad peditum magisterium ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos venit.

3. cogitatum est enim solliciteque praestructum, ut saevientes ultra solitum Alamanni vagantesque fusius multitudine geminata nostrorum forcipis specie trusi in angustias caederentur.

4. dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva furta sollertes inter utriusque exercitus castra occulte transgressi invasere Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita concremassent, ni clausis aditibus repercussi quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent.

5. qua clade cognita agili studio Caesar missis cuneis tribus equitum expeditorum et fortium tria observavit itinera sciens per ea erupturos procul dubio grassatores: nec conatus inritus fuit.

6. cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus et Valentinianus postea imperator cum equestribus turmis quas regebant ad exsequendum id ordinati a Cella tribuno Scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.

7. quo non contentus magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator sciens se id contra utilitatem Romanam iussisse hoc enim cum argueretur, Cella confessus est relatione fefellit Constantium finxitque hos eosdem tribunos ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii publici: qua causa abrogata potestate ad lares rediere privati.

8. Isdem diebus exercituum adventu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis Rhenum, partim difficiles vias et suapte natura clivosas concaedibus clausere sollerter, arboribus inmensi roboris caesis: alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum ululantes lugubre conviciis et Romanos incessebant et Caesarem: qui graviore motu animi percitus ad corripiendos aliquos, septem a Barbatione petierat naves ex his, quas velut transiturus amnem ad conpaginandos paraverat pontes: qui, nequid per eum impetraretur, omnes incendit.

9. doctus denique exploratorum delatione recens captorum aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude Cornutorum tribuno misit, facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia aliquotiens scutis in modum alveorum subpositis nando ad insulam venere propinquam egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres per eas licet vacillantes evecti huius modi loca plurima perruperunt et, ubi caedendi satietas cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.

10. hocque conperto residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt.

11. conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres tabernas, munimentum ita cognominatum, haut ita dudum obstinatione subversum hostili quo aedificato constabat ad intima Galliarum, ut consueverant, adire Germanos arceri et opus spe celerius consummavit et victum defensoribus ibi locandis ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu condidit ad usus anni totius.

12. nec sane hoc solo contentus sibi quoque viginti dierum alimenta parata collegit. libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit: residuum quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat usque in id temporis latuit.

13. Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur quod Iulianus non levaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur et ne sonitum quidem duraturus armorum.

14. Dum castrorum opera mature consurgunt militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitudo barbarica rumorem nimia velocitate praeversa Barbationem cum exercitu quem regebat, ut praedictum est, Gallico vallo discretum impetu repentino adgressa sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.

15. et ille tamquam expeditione eventu prospero terminata milite disperso per stationes hibernas ad comitatum imperatoris revertit crimen conpositurus in Caesarem ut solebat.