IV

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

IV

1. Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae forsitan regendis verius milite barbaris quam pellendis. et cum dedisset ............................................................. e speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.

2. Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum et potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus: et provisis, quae negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi conprehendi nihil operiens poterit ante dictus, tacite, quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit navibus Rhenum.

3. et antegressus contra Mattiacas aquas primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate territus stetit timens, ne resistere nequiens inruentium opprimeretur hostilium agminum mole.

4. et quia suspicabatur venalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos, id, quod viderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit.

5. adventu itaque plurium copiarum animati iudices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit praeter principem, cui tapetes......suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exiliente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret ...................................................................................................................... ................................................................................................................ tempore iaceat, extento strepitu suorum est inpeditus quibus adsidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, inpetrare non potuit. ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque, quod acciderat, suspicati, carpento veloci inpositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.

6. hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum sed intemperantia militis, quae dispendiis gravibus saepe rem Romanam adflixit, ad usque quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treveros maestus.

7. ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans, dum hostium disiecta frangeret timor, in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamanna, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea, quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Brittannos translatum potestate tribuni Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti: Bitheridum vero et Hortarium nationis eiusdem primates item regere milites iussit, e quibus Hortarius proditus relatione Florenti Germaniae ducis contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.