IX
IX
1. Interea Sapor et Persae quia tendere iam introrsus autumno praecipiti haedorumque sidere exorto prohibebantur, captivos agentes et praedas remeare cogitabant ad sua.
2. inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis Iacobus et Caesius numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis, qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine ad unum omnibus contruncatis.
3. Vxor vero Craugasii quae retinens pudorem inviolatum ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.
4. in rem itaque consulens suam et accidentia longe ante prospiciens anxietate bifaria stringebatur viduitatem detestans et nuptias. ideo familiarem suum perquam fidum regionumque Mesopotamiae gnarum per Izalam montem inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum Nisibin occulte dimisit mandatis arcanisque vitae secretioris maritum exorans ut auditis, quae contigerint, veniret secum beate victurus.
5. quibus contentus expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa et forsitan interempta data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus docet Craugasium gesta: moxque accepta fide quod, si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, evasit exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi ut, si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci.
6. Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus statim sine ullius evanuit conscientia perculsus suspicione dux Cassianus praesidentesque ibi proceres alii minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes.
7. qui proditoris metuens crimen inpendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis adfectavit. et velut paraturus necessaria convivio nuptiali egressus ad villam octavo lapide ab urbe distantem, concito equo ad Persarum vastatorium globum, quem didicerat adventare, confugit susceptusque aventer, qui esset ex his cognitus quae loquebatur, Tamsapori post diem traditur quintum perque eum regi oblatus, opibus et necessitudine omni recuperata cum coniuge, quam paucos post menses amisit, erat secundi loci post Antoninum, ut ait poeta praeclarus ґlongo proximus intervalloЄ.
8. ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem pervulgati. et haec quidem haut diu postea contigerunt.
9. Rex vero licet securitatem praeferens vultu exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt et diffluvnt adeo, ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris nec sanie perfusa madescant, quod vita parcior facit et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.