V

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

V

1. Verum inter haec inquies Persa vimineis civitatem pluteis circumdabat et erigi aggeres coepti turresque fabricabantur frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.

2. erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae, ut praediximus, virorum fortium et pernicium ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes, quibus stringebamur, non modo inhabiles sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuvarent aliquem, stolidius erumpentes dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes quantum in publico, ut aiunt, incendio aqua unius hominis manu adgesta.

3. postremo obseratis portis praecaventibusque tribunis egredi nequeuntes frendebant ut bestiae. verum secutis diebus efficacia eorum eminuit ut docebimus.

4. In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exurgens, sub qua hiabant rupes abscisae ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis, quae contingunt flumina, vidimus, fabre politae.

5. per has tenebras ob dirupta neglectas oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati mane sago punicei coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant. moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam antea civitatem.

6. inter incertos nos et ancipites quibus occurri deberet, instantibus supra an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes non numquam binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti laniatis corporibus interibant.

7. quibus hac celeritate confectis relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur.

8. et quoniam augebat curas militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die gentes vulnerum acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent metu.