LIBER XXVI
LIBER XXVI
I
1. Dictis inpensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines adsuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, atomous, ut nos appellamus, numerari posse sperabit.
2. haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum stilis uberibus explicatas non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus adfirmat. proinde inscitia vulgari contempta ad residua narranda pergamus.
3. Hac volubilium casuum diritate exitu luctuoso finita, obituque intervallato trium brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium militiaeque retcores magnitudine curarum adstricti communium, interque eos quidam spe vana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et gravem.
4. Et rumore tenus obscuris paucorum susurris nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.
5. quo itidem spreto quia procul agebat, ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens Valentinianus nulla discordante sententia numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam relictusque apud Ancyram, postea secuturus ut ordinatum est. et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missis qui eum venire ocius admonerent, diebus decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse extis Romae inspectis haruspex edixerat Marcus.
6. Inter haec tamen nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas saepe versabilis ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, adtente providebat Aequitius et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus universi iudicium quantum facere nitique poterant, ut Pannonii fautoresque principis designati firmantes.
7. Qui cum venisset accitus, inplendique negotii praesagiis, ut opinari dabatur, vel somniorum adsiduitate, nec videri die secundo nec prodire in medium voluit, bissextum vitans Februarii mensis tunc illucescens, quod aliquotiens rei Romanae fuisse dignorat infaustum. cuius notitiam certam designabo.
8. Spatium anni vertentis id esse periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos Meton et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege polo percurso signifero, quem zodiakon sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus ad eundem redierit cardinem, ut verbo tenus, si a secunda particula elatus Arietis ad eam dimensione redierit terminata.
9. sed anni intervallum verissimum memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium porrectum ad vesperam. tertius a prima vigilia sumens exordium ad horam noctis extenditur sextam. quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.
10. ne igitur haec conputatio variantibus annorum principiis et quodam post horam sextam diei, alio post sextam excursa nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas, quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.
11. hocque alte considerato, eruditis concinentibus multis effectum est, ut ad unum distinctumque exitum circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta, nulloque errore deinceps obumbrata ratio caelestis appareat et menses tempora retineant praestituta.
12. haec nondum extentis fusius regnis diu ignoravere Romani, perque saecula multa obscuris difficultatibus inplicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter gratificantes publicanorum vel litigantium commodis ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.
13. hocque ex coepto emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc supervacuum puto. quibus abolitis Octavianus Augustus Graecos secutus hanc inconstantiam correcta turbatione conposuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.
14. quam rationem bissexti probatam etiam victura cum saeculis Roma adiumento numinis divini fundavit. proinde pergamus ad reliqua.
Более 800 000 книг и аудиокниг! 📚
Получи 2 месяца Литрес Подписки в подарок и наслаждайся неограниченным чтением
ПОЛУЧИТЬ ПОДАРОКЧитайте также
LIBER XIV
LIBER XIV I 1. Post emensos insuperabilis expeditionis eventus languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore vel milite locato per stationes hibernas, fortunae saevientis procellae tempestates alias rebus infudere communibus per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum in aetatis adultae primitiis ad principale culmen insperato saltu provectus ultra terminos potestatis delatae procurrens
LIBER XV
LIBER XV I 1. Vtcumque potuimus veritatem scrutari, ea quae videre licuit per aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum: residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi, ut putant, operis formidantes. tunc enim laudanda est brevitas cum moras rumpens intempestivas nihil subtrahit cognitioni gestorum.2. Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo Apodemius quoad vixerat igneus
LIBER XVI
LIBER XVI I 1. Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus urgente genuino vigore pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset flatu tandem secundo.2. quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii, si
LIBER XVII
LIBER XVII I 1. Hac rerum, quas iam digessimus, varietate ita conclusa Martius iuvenis Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente securus, sollicitusque ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres tabernas revertit.2. unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte
LIBER XIX
LIBER XIX I 1. Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit.2. cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.3. insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum et gentium
LIBER XX
LIBER XX I 1. Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu vero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus vicina vastarent et inplicaret formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias
LIBER XXI
LIBER XXI I 1. Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam formandis in futura consiliis dies inpendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae altius semet adtollens, semperque ambigens utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.2. quae sollicite reputans utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum
LIBER XXII
LIBER XXII I 1. Dum haec in diversa parte terrarum fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur adsidue, avesque suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed responsis ambiguis et obscuris haerebat futurorum incertus.2. eique tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus quod operimento duplici viderat tectum cumque ille
LIBER XXIV
LIBER XXIV I 1. Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore inpetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem inponendum maturius credens, extracta quiete nocturna itinerarium sonare lituos iubet, praestructisque omnibus, quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce Assyrios fines ingressus celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.2. utque ductor
LIBER XXV
LIBER XXV I 1. Et hanc quidem noctem nullo siderum fulgore splendentem, ut solet in artis rebus et dubiis, exegimus, nec sedere quoquam auso nec flectere in quietem lumina prae timore. ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae ferreis et corusci thoraces longe prospecti adesse regis copias indicabant.2. hocque viso accensum properantem congredi militem dirimente fluvio brevi prohibuit imperator, et non procul a vallo ipso inter excursatores nostros et Persicos
LIBER XXVII
LIBER XXVII I 1. Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis licet inparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa multitudo licentius vagabatur.2. horum portioni primae Charietto, tunc
LIBER XXX
LIBER XXX I 1. Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae consilio hanc primordialem fuisse novimus causam.2. consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis saepe communibus pasti. inter quos erat Terentius dux demisse ambulans, semperque