20
20
ubi erat in quadam pulchra planitie, iuxta quemdam rivum inter montes, aliud tentorium preparatum, quod apud ipsos orda aurea appellatur, ubi [Cuyuc] debebat poni in sede in die Assumptionis Domine nostre; sed propter grandinem que cecidit, de qua dictum est supra, fuit dilatum. Tentorium autem illud erat positum in columnis, que aureis laminis erant tecte, et clavis aureis cum aliis lignis erant affixe et de baldachino erat tectum superius et [interius] parietum, sed exterius alii erant panni (LT, IX. 32).