14

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

14

Quando ergo vidi curiam Baatu expavi, quia videbantur proprie domus eius quasi quedam magna civitas protensa in longum et populis undique circumfusa usque ad tres vel quatuor leucas. Et sicut populus Israel sciebat unusquisque ad quam regionem tabernaculi deberet figere tentoria, ita ipsi sciunt ad quod latus curie debeant se collocare quando ipsi deponunt domus. Unde dicitur curia orda lingua eorum, quod sonat medium, quia semper est in medio hominum suorum, hoc excepto quod recte ad meridiem nullus se collocat, quia ad partem illam aperiuntur porte curie. Sed a dextris et a sinistris extendunt se quantum volunt secundum exigenciam locorum, dummodo recte ante curiam vel ex opposito curiae non descendant (Itinerarium. XIX. 4).