3

3

Eodem tempore mortuus fuit Ierozlaus, dux magnus in quadam parte Ruscie que Susdal nominatur. Ніс modo fuit vocatus ad matrem imperatoris, que dedit ei manducare et bibere, quasi pro honore de manu ipsius; et reversus est ad hospitium, incontinenti est infirmatus, et fuit mortuus post septem dies, et totum corpus eius miro modo factum est glaucum. Quare credebatur ad omnibus quod potionatus esset ibidem, ut suam terram libere et plenarie possiderent (LT, IX. 37).